Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 34

[34] quae enim umquam Plancio vox fuit[230] contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis[231], sed eum ipsum[232] dolorem hic tulit paulo apertius. communis[233] ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua.