Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 33

[33] “asperius,” inquit, “locutus est aliquid aliquando.” immo fortasse liberius. “at id ipsum,” inquit, “non est ferendum.” ergo ei[214] ferendi sunt qui hoc[215] queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat[216]? equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus[217] ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter[218] et libere[219] dicta commemorem? [cap.14] consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio[220] domum decedens[221] rogasset Granium quid tristis esset[222]; an quod reiectae auctiones[223] essent: “immo vero,” inquit, “quod legationes[224].” idem tribuno pl. potentissimo homini[225], M. Druso, et[226] multa in re publica[227] molienti, cum ille eum salutasset ⟨et⟩[228], ut fit, dixisset: “quid agis, Grani?” respondit: “immo vero tu, Druse, quid agis?” ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est[229] oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.