Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 31

[31] O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis[206] e[207] carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissus[208], ut cognostis[209], necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu[210] requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.

[cap.13] “pater vero,” inquit, “etiam obesse filio debet.” O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus[211], tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae.