Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 30

[30] omnibus igitur rebus ornatum hominem tam[196] externis quam[197] domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine[198], superiorem aliis, municipum[199], vicinorum, societatum studio, meorum temporum[200] memoria, parem[201] virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris?

hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. “bimaritum[202]” appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis[203] libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto[204] mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute[205] vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.