[96] non fuit illud igitur[483] iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus[484], non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur[485] et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex[486] lege subsortitus iudicem[487] non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte[488] esse coniuncta.