Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 95

[95] [cap.35] quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate[478] cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum[479] inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius[480] neque[481] Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi[482], vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus.