Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 97

[97] at enim[489] etiam Bulbus est condemnatus. adde “maiestatis,” ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi[490] litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei[491] maxime. iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.