Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 91

[91] multam petivit. qua lege? quod in legem non iurasset[456], quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. his de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. itaque oppressus est non causa sed tempore.