Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 90

[90] quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populo[451] mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris[452], hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuisse[453] oportuit qua accusatur habitus. at ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset[454] Quinctius. at neque privatus accusare nec sedata iam[455] invidia volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.