Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 89

[89] hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices[447], attente audiatis. [cap.33] condemnatus est C. Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. at quam quaestionem[448]? voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram[449] libeat[450] iam libere dicere.