Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 88

[88] at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista res[443] est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa[444] iudicia quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut[445] tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse[446], partim nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata.