Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 92

[92] [cap.34] hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam[457] legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? “non” inquit; “sed ille idcirco illis[458] legibus condemnatus est, quod contra aliam[459] legem commiserat.” qui hoc confitentur, possunt idem[460] illud iudicium fuisse defendere? “ergo” inquit “idcirco[461] infestus tum populus Romanus[462] fuit C. Iunio[463], quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.” num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura[464] totius negoti nunc est ac tum fuit? non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.