[46] [cap.16] C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati[226], homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est usus[227] Oppianicus familiarissime. iam[228] hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem[229] arbitrarentur, cum omnis ab eis[230] fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose[231], ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C.