[45] nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim[224] legare quicquam eius modi matri poterat in[225] animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.