[47] Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine habitus. Vtebatur autem medico non[232] ignobili sed[233] spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. servus non incallidus et, ut[234] res ipsa[235] declaravit[236], frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito est conlocutus[237]. habitus statim cum M. Baebio[238] senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia[239] fuerit meminisse vos arbitror. ei placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur[240]; multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia[241] obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.