Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 202

[202] iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. nemo huic tam iniquus[1070] praeter parentem[1071] fuit cuius animum ⟨non⟩[1072] iam expletum putemus[1073]. vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carum[1074] atque iucundum[1075] his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.

Ὁ Διαφορεύς παρῆν