[201] orat vos habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo condonetis. [cap.71] quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser[1064], si, id quod difficile factu est, in vita remanebit[1065], saepe et multum queretur[1066] deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed multorum medicamentum maerorum[1067]; postremo etiam fortasse[1068] mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se[1069] fili lugere simulasset. nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? satis diu fuit in miseriis,