[17] initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. pertinuisse hoc ad causam tum[65] cum reliqua cognoveritis intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi[66] sit mater[67], tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa[68] natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum[69] pericula defendenda[70] adiungerer[71], non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror.