Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 18

[18] nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero[72] sic agitur[73] ut prorsus reticere[74] nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, ⟨illa⟩[75] omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin[76] erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis[77], quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.