Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 16

[16] tulit hoc commune dedecus[60] familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse[61] faciendum quam ut illa[62] ne uteretur, ne quae[63] videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum[64] etiam probare suo iudicio putaretur.