Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 147

[147] quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices[772] tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi[773] scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante[774] dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo[775]? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M. Plaetori et[776] C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de ambitu[777] causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.