[146] Vt tibi[763] concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur[764] discedi ab[765] legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic[766] civitas sine lege suis partibus ut[767] nervis ac sanguine et[768] membris uti non potest. legum ministri magistratus, legum[769] interpretes iudices, legum denique[770] idcirco omnes servi sumus[771] ut liberi esse possimus.