Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 148

[148] si quis[778] apud me, T. Atti[779], te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et[780] periculi non legitimi declinatio. [cap.54] nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet lex ea, qua[781] lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium[782], cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos appellat, iudices — quaerere de veneno. in quem quaerere? infinitum est. “quicumque fecerit, vendiderit, emerit[783], habuerit, dederit.” quid eadem lex statim adiungit? recita. “deque eius capite quaerito.” cuius? qui coierit[784], convenerit? non ita est. quid[785] ergo est? dic. “qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor[786], tribunus plebis” — deinceps[787] omnis magistratus nominavit — “quive in senatu sententiam dixit, dixerit.” quid tum[788]? “qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur[789].” “qui eorum”? quorum? videlicet qui supra scripti sunt. quid intersit[790] utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos[791] docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: “qui venenum malum fecit, fecerit.” omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem[792] de coitione voluisset, adiunxisset: “quive coierit.” nunc ita est: “qeque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive[793] in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit.” num is est Cluentius?