Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 142

[142] neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita[736] dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse[737], antea fuisse in ea[738] opinione populari[739], quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc[740] graviorem de illo iudicio opinionem attulistis[741], hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.