[143] [cap.52] nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti[742], de Oppianici damnatione respondi, confiteare[743] necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet[744] prodimur, et est nescio quis de eis[745] quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad adversarios[746] deferat. quisnam hoc tibi[747] renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem[748] narravi? nemo, ut opinor, in culpa est[749]; nimirum tibi istud[750] lex ipsa renuntiavit. sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim[751], num secus hanc causam defendisse[752] ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.