[141] itaque in[725] respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex[726] causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse[727] excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: “forte evenit ut ruri in Privernati[728] essemus[729] ego et Brutus[730] filius,” fundum Privernatem flagitabat; “in Albano eramus ego et Brutus filius,” Albanum poscebat; “in Tiburti forte cum adsedissemus[731] ego et Brutus filius,[732]” Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari[733] voluisse dicebat[734]. quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse[735] non moleste fero.