Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 140

[140] hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere “idcirco se nullam umquam[718] orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare[719] dixisse”; proinde quasi, si[720] quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus[721], hominum memoria non comprehendatur. ego vero in isto[722] genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui, cum Cn. Plancum[723] defenderet accusante M. Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius[724] orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur.