Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 135

[135] Vnum etiam est quod me maxime perturbat[691], cui loco respondere vix videor posse[692], quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob[693] Oppianici condemnationem[694] pecuniam accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret[695] quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium[696] iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium[697], hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.