Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 134

[134] non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse[686]; si qui contra vellet dicere[687], usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra[688] diceret, iussit equum traducere. ita[689] is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt[690] ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.