Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 136

[136] [cap.49] at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem[698] paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus diceretur[699], cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum? quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! “si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.” Vtrum videtur id senatus[700] factum iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.