Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 117

[117] [cap.42] sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria[589]. qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda[590] sunt, ut a me cum huiusce periculi tum[591] ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti[592] plerique vestrum[593] sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis[594] constituta necessitudo[595] est[596].