[118] qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem[597] meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum[598] fidem et diligentiam tum[599] vim animi libertatemque dicendi, ex[600] hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim[601]. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius[602] defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.