[116] in litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua[581] in eum lis capitis inlata est, non[582] admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum[583] de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis[584] essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem[585] iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium[586]. Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum est uti[587] lis haec capitis aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem[588] vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.