Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 112

[112] si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis[561] nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura[562] boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam. [cap.41] sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus[563], tu qui iudicia[564] facta commemoras quid[565] tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.