[113] at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus[566] a L. Quinctio, tribuno plebis[567], vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia[568] Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa ⟨iudices⟩[569] iudicaverunt[570]. esto, potuit esse innocens Falcula. iam ergo aliquis[571] Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest[572] aliquis[573] ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse[574]. verum, si innocens Falcula, quaero quis sit[575] nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam[576] illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta[577] sit, aliquid[578] fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.