Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 111

[111] neque iniuria. facite[554] enim ut non solum mores et adrogantiam eius[555] sed etiam voltum atque amictum atque etiam[556] illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem ab[557] subselliis ad[558] rostra detulit. et iam[559] querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita[560] vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est.