Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 110

[110] [cap.40] nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris[550] advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam[551] a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat[552], idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis[553] per quos in altiorem locum ascenderat!