Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 24

[24] nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non alienum puto.

[cap.8] semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque[50] et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.