Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 25

[25] itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae[51] minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae[52] dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt [Graecia autem multo minus], Athenienses vero funditus repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.