Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 23

[23] sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me [43] anteferre Demosthenem, quem velim[44] accommodare ad eam quam sentiam[45] eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se[46] desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt[47] dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne[48] Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius[49] viribus, non imbecillitate sua metiantur.