Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 22

[22] horum singulorum[41] generum quicumque vim in singulis consecuti sunt[42], magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.

[cap.7] videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus! esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.