[234] hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixerit[638]; qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes! cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. [cap.71] sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut[639], si quis[640] Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent.