[233] videsne, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis[635] stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato[636] in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit[637] antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!