Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 232

[232] [cap.70] quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi[631] oratoris bene structam conlocationem dissolvas[632] permutatione verborum;— corrumpatur[633] enim tota res, ut [et] haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt[634] mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;