Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 235

[235] isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi humilius dictum est [tamen simile est]—, scopas [ut ita dicam] mihi videntur dissolvere[641]. Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo[642], contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demosthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformidavisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse[643] eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi volunt[644]; facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere.