Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 223

[223] cur clandestinis consiliis nos oppugnant? cur de perfugis[603] nostris copias comparant[604] contra nos? Prima sunt illa duo, quae κόμματα Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium κῶλον illi, nos membrum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit[605]; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. [cap.67] sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas;