Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 224

[224] haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienos[606] insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sustinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur[607]. At spondeis[608] proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis[609] uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius.