Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 222

[222] his igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque[600], cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse[601] numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse[602] senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;—