Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 196

[196] sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris[547] nec dissoluta nec tota numerosa[548], paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris, quos ille praeterit, temperata.

[cap.58] quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in eis[549] quae demisso atque humili sermone dicuntur;