Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 195

[195] ego autem sentio[544] omnis in oratione esse[545] quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animadversionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio—alterum nimis est vinctum[546], ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis—;